SUBSCRIBENDARIUS

SUBSCRIBENDARIUS
SUBSCRIBENDARIUS
in Notit. Imperii, unus omnibus per Orientem Comitibus et Ducibus rei militaris tribuitur, de cuius munere vide coniecturas Iac. Gothofridi ad l. 1. Cod. Theodos. de Erogar. milit. annonae, utet supra in voce Regestum. At Subscripti, apud Ecclesiasticae Rei Scriptores, Baptismi sunt candidati, quod qui Baptismum postulabant, scriptô nomen edere tenerentur, uti videre est supra in voce Competentes, atque insuper ex prologo Catecheseon Cyrilli. De subscriptione Diplomatum Literarumque hîc passim, inprimis vocibus Encaustum, Epistola, Miniculator, Monogramma, it. Litera Imperatoriae Suus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”